| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXXIX

In divites publico malo

Anguillas quisquis captat, si limpida verrat
  Flumina, si illimes ausit adire lacus,
Cassus erit, ludetque operam: multum excitet ergo
  Si cretae, et vitreas palmula turbet aquas,
Dives erit: sic iis res publica turbida lucro est,
  Qui pace, arctati legibus, esuriunt.

1546 3r