Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXXVI

In avaros

Septitius populos inter ditissimus omnes,
  Arva senex nullus quo magis ampla tenet:
Defraudans geniumque suum, mensasque paratas,
  Nil praeter betas duraque rapa vorat.
Cui similem dicam hunc, inopem quem copia reddit?
  Anne asino? sic est: instar hic eius habet.
Namque asinus dorso pretiosa obsonia gestat,
  Seque rubo, aut dura carice pauper alit.

1529 83 1531 C6r 1534 55