| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXXIV

Ignavi

Ignavi Ardeolam stellarem effingere servi
  Et studia, et mores, fabula prisca fuit:
Quae famulum Asteriam volucris sumpsisse figuram
  Est commenta: fides sit penes historicos.
Degener hic veluti qui cevet in aere Falco est,
  Dictus ab antiquis vatibus Ardelio.

1546 13r