| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXXIII

In facile a virtute desciscentes

Parva velut limax spreto Remora impete venti,
  Remorumque, ratem sistere sola potest:
Sic quosdam ingenio et virtute ad sidera vectos
  Detinet in medio tramite caussa levis.
Anxia lis veluti est, vel qui meretricius ardor
  Egregiis iuvenes sevocat a studiis.

1531 C5r 1534 53