| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXIX

Lascivia

Delicias et mollitiem mus creditur albus
  Arguere, at ratio non sat aperta mihi est.
An quod ei natura salax et multa libido est?
  Ornat Romanas an quia pelle nurus?
Sarmaticum murem vocitant plerique Zibellum,
  Et celebris suavi est unguine muscus Arabs.

1546 39r