| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXVIII

Inviolabiles telo Cupidinis

Ne dirus te vincat amor, neu foemina mentem
  Diripiat magicis artibus ulla tuam:
Bacchica avis praesto tibi motacilla paretur,
  Quam quadriradiam circuli in orbe loces:
Ore crucem et cauda, et geminis ut complicet alis,
  Tale amuletum carminis omnis erit.
Dicitur hoc Veneris signo Pagasaeus Iason
  Phasiacis laedi non potuisse dolis.

1531 B6r 1534 37