| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXVI

Cavendum a meretricibus

Sole satae Circes tam magna potentia fertur,
  Verterit ut multos in nova monstra viros.
Testis equum domitor Picus, tum Scylla biformis,
  Atque Ithaci postquam vina bibere sues.
Indicat illustri meretricem nomine Circe;
  Et rationem animi perdere, quisquis amat.

1546 10v