| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXV

In amatores meretricum

Villosae indutus piscator tegmina caprae,
  Addidit ut capiti cornua bina suo;
Fallit amatorem stans summo in littore sargum,
  In laqueos simi quem gregis ardor agit.
Capra refert scortum: similis fit sargus amanti,
  Qui miser obscoeno captus amore perit.

1531 E4v 1534 33