| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXIV

Tumulus meretricis

Quis tumulus, cuia urna? Ephraeae est Laidos. Ah non
  Erubuit tantum perdere Parca decus?
Nulla fuit tum forma: illam iam carpserat aetas,
  Iam speculum Veneri cauta dicarat anus.
Quid scalptus sibi vult aries, quem parte laeana
  Unguibus apprensum posteriore tenet?
Non aliter captos quod et ipsa teneret amantes:
  Vir gregis est aries, clune tenetur amans.

1531 B3v 1534 29