| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXIII

Luxuriosorum opes

Rupibus aeriis, summique crepidine saxi
  Immites fructus ficus acerba parit:
Quos corui comedunt, quos devorat improba cornix,
  Qui nihil humanae commoditatis habent.
Sic fatuorum opibus parasiti, et scorta fruuntur,
  Et nulla iustos utilitate iuvant.

1546 7v