| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LXXII

Luxuria

Eruca capripes redimitus tempora Faunus,
  Immodicae Veneris symbola certa refert.
Est eruca salax, indexque libidinis hircus:
  Et Satyri Nymphas semper amare solent.

1546 34r