Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema LXVI

Oblivio paupertatis parens

Cum lupus esuriens mandit cervarius escam
  Praeque fame captum devorat hinnuleum,
Respiciat si forte alio, vel lumina vertat,
  Praesentem oblitus quem tenet ungue cibum,
Quaeritat incertam (tanta est oblivio) praedam.
  Qui sua neglexit, stulte aliena petit.

1549 254 1550 74