Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema LXV

Fatuitas

Miraris nostro quod carmine diceris Otus,
  Sit vetus a proavis cum tibi nomen Otho.
Aurita est, similes et habet ceu noctua plumas,
  Saltantemque auceps mancipat aptus avem.
Hinc fatuos, captu et faciles, nos dicimus Otos:
  Hoc tibi conveniens tu quoque nomen habe.

1546 42v