Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema LXII

Aliud de vespertilione

Vespere quae tantum volitat, quae lumine lusca est,
  Quae cum alas gestet, caetera muris habet;
Ad res diversas trahitur. Mala nomina primum
  Signat, quae latitant, iudiciumque timent.
Inde et Philosophos, qui dum caelestia quaerunt,
  Caligant oculis, falsaque sola vident.
Tandem et versutos, cum clam sectentur utrumque
  Acquirunt neutra qui sibi parte fidem.

1549 248 1550 70