Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema LX

Cuculi

Ruricolas agreste genus plerique cucullos
  Cur vocitent, quaenam prodita causa fuit?
Vere novo cantat Coccyx, quo tempore vites
  Qui non absolvit, iure vocatur iners.
Fert ova in nidos alienos, qualiter ille
  Cui thalamum prodit uxor adulterio.

1546 12r