Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema LVIII

In eos qui supra vires quicquam audent

Dum dormit, dulci recreat dum corpora somno
  Sub picea, et clavam caeteraque arma tenet,
Alciden Pygmaea manus prosternere letho
  Posse putat, vires non bene docta suas.
Excitus ipse, velut pulices, sic proterit hostem,
  Et saevi implicitum pelle leonis agit.

1531 B1v 1534 24