| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LVI

In temerarios

Aspicis aurigam currus Phaethonta paterni
  Ignivomos ausum flectere Solis equos;
Maxima qui postquam terris incendia sparsit,
  Est temere insesso lapsus ab axe miser.
Sic plerique rotis fortunae ad sidera Reges
  Evecti, ambitio quos iuvenilis agit;
Post magnam humani generis clademque suamque,
  Cunctorum poenas denique dant scelerum.

1531 D3r 1534 68