| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LIII

In adulatores

Semper hiat, semper tenuem, qua vescitur, auram
  Reciprocat Chamaeleon:
Et mutat faciem, varios sumitque colores,
  Praeter rubrum vel candidum.
Sic et adulator populari vescitur aura,
  Hiansque cuncta devorat:
Et solum mores imitatur Principis atros
  Albi et pudici nescius.

1531 E4r [no picture] 1534 93