| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema LII

In receptatores sicariorum

Latronum furumque manus tibi Scaeva, per urbem
  It comes, et diris cincta cohors gladiis:
Atque ita te mentis generosum, prodige, censes,
  Quod tua complures allicit olla malos.
En novus Actaeon, qui postquam cornua sumpsit,
  In praedam canibus se dedit ipse suis.

1531 E6v 1534 99