| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema L

Dolus in suos

Altilis allectator anas, et caerula pennis,
  Assueta ad dominos ire redire suos,
Congeneres cernens volitare per aera turmas,
  Garrit, in illarum se recipitque gregem,
Praetensa incautas donec sub retia ducat:
  Obstrepitant captae, conscia at ipsa silet.
Perfida cognato se sanguine polluit ales,
  Officiosa aliis, exitiosa suis.

1546 43r