| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XLIX

In fraudulentos

Parva lacerta, atris stellatus corpora guttis
  Stellio, qui latebras, et cava busta colit,
Invidiae pravique doli fert symbola pictus.
  Heu nimium nuribus cognita zelotypis.
Nam turpi obtegitur faciem lentigine quisquis,
  Sit quibus immersus stellio, vina bibat.
Hinc vindicta frequens decepta pellice vino,
  Quam formae amisso flore relinquit amans.

1546 7r