Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XLVII

Pudicitia

Porphyrio, domini si incestet in aedibus uxor,
  Despondetque animum, praeque dolore perit.
Abdita in arcanis naturae est causa: sit index
  Sincerae haec volucris certa pudicitiae.

1549 246 1550 55