Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XLV

In dies meliora

Rostra novo mihi setigeri suis obtulit anno,
  Haecque cliens ventri xenia, dixit, habe.
Progreditur semper, nec retro respicit unquam,
  Gramina cum pando proruit ore vorax.
Cura viris eadem est, ne spes sublapsa retrorsum
  Cedat, et ut melius sit, quod et ulterius.

1546 33v