Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XLIII

Spes proxima

Innumeris agitur Respublica nostra procellis,
  Et spes venturae sola salutis adest:
Non secus ac navis medio circum aequore, venti
  Quam rapiunt, salsis iamque fatiscit aquis.
Quod si Helenae adveniant, lucentia sidera, fratres:
  Amissos animos spes bona restituit.

1531 B6v 1534 38