Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XLII

Firmissima convelli non posse

Oceanus quamvis fluctus pater excitet omnes;
  Danubiumque omnem, barbare Turca, bibas:
Non tamen irrumpes perfracto limite, Caesar
  Dum Carolus populis bellica signa dabit.
Sic sacrae quercus firmis radicibus adstant,
  Sicca licet venti concutiant folia.

1529 10 1531 C8r 1534 60
3 tamen] tu 1531 6 licet] licent 1531