| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XLI

Unum nihil, duos plurimum posse

Laertae genitum, genitum quoque Tydeos una,
  Hac cera expressit Zenalis apta manus.
Viribus hic praestat, hic pollet acumine mentis,
  Nec tamen alterius non eget alter ope.
Cum duo coniuncti veniunt, victoria certa est.
  Solum mens hominem, dextrave destituit.

1534 116