| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XXXIX

Concordia

In bellum civile duces cum Roma pararet,
  Viribus et caderet Martia terra suis:
Mos fuit in partes turmis coeuntibus easdem
  Coniunctas dextras mutua dona dare.
Foederis haec species: id habet concordia signum,
  Ut quos iungit amor, iungat et ipsa manus.

1531 B4r 1534 31
3 easdem] hasdem 1531