| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XXXVIII

Concordiae symbolum

Cornicum mira inter se concordia vitae est,
  Mutua statque illis intemerata fides.
Hinc volucres haec sceptra gerunt, quod scilicet omnes
  Consensu populi stantque caduntque duces:
Quem si de medio tollas, discordia praeceps
  Advolat, et secum regia fata trahit.

1531 A4r 1534 10
2] Inque vicem nunquam contaminata fides 1531, 1534
3 haec] has 1531, 1534