Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XXXVII

Omnia mea mecum porto

Hunnus inops, Scythicique miserrimus accola Ponti,
  Ustus perpetuo livida membra gelu:
Qui Cereris non novit opes, nec dona Lyaei,
  Et pretiosa tamen stragula semper habet.
Nam murinae illum perstringunt undique pelles:
  Lumina sola patent, caetera opertus agit.
Sic furem haud metuit, sic ventos temnit et imbres:
  Tutus apudque viros, tutus apudque Deos.

1549 251