| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XXXVI

Obdurandum adversus urgentia

Nititur in pondus palma, et consurgit in arcum,
  Quomagis et premitur, hoc mage tollit onus:
Fert et odoratas, bellaria dulcia, glandes,
  Queis mensas inter primus habetur honos.
I, puer, et reptans ramis has collige: mentis
  Qui constantis erit, praemia digna feret.

1531 B3r 1534 28