| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XXXV

In adulari nescientem

Scire cupis dominos toties cur Thessalis ora
  Mutet, et ut varios quaerat habere duces?
Nescit adulari, cuiquamve obtrudere palpum,
  Regia quem morem Principis omnis habet.
Sed veluti ingenuus sonipes, dorso excutit omnem,
  Qui moderari ipsum nesciat Hippocomon.
Nec saevire tamen domino fas: ultio sola est,
  Dura ferum ut iubeat ferre lupata magis.

1531 F2v [no image] 1534 112
1-2] 1531 reads: Scire cupis dominos cur in subris ora, / Mutet et ut regi serviat utque duci?
4 Regia quem] Regiaque 1531
6 velut] veluti 1531
7-8] 1531 omits.