| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XXXIV

[Anechou kai apechou]

Sustine et abstine

Et toleranda homini tristis fortuna ferendo est,
  Et nimium felix saepe timenda fuit.
Sustine (Epictetus dicebat) et abstine. Oportet
  Multa pati, illicitis absque tenere manus.
Sic ducis imperium vinctus fert poplite taurus
  In dextro: sic se continet a gravidis.

1546 29v