Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XXXIII

Signa fortium

Dialogismus

Quae te causa movet, volucris Saturnia, magni
  Ut tumulo insideas ardua Aristomenis?
Hoc moneo, quantum inter aves ego robore praesto,
  Tantum semideos inter Aristomenes.
Insideant timidae timidorum busta columbae,
  Nos aquilae intrepidis signa benigna damus.

1529 250 1531 E2r 1534 87