Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XXXII

Bonis a divitibus nihil timendum

Iunctus contiguo Marius mihi pariete, nec non
  Subbardus, nostri nomina nota fori,
Aedificant bene nummati, sataguntque vel ultro
  Obstruere heu, nostris undique luminibus.
Me miserum! Geminae quem tamquam Phinea raptant
  Harpyiae, ut propriis sedibus eiiciant,
Integritas nostra, atque animus quaesitor honesti,
  His nisi sint Zetes, his nisi sint Calais.

1531 F2r 1534 107
7 nostra] 1534, 1621; vestra 1531