| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XXX

Gratiam referendam

Aerio insignis pietate ciconia nido,
  Investes pullos, pignora grata fovet.
Taliaque expectat sibi munera mutua reddi,
  Auxilio hoc quoties mater egebit anus.
Nec pia spem soboles fallit, sed fessa parentum
  Corpora fert humeris, praestat et ore cibos.

1531 A3v 1534 9