| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XXIX

Etiam ferocissimos domari

Romanum postquam eloquium, Cicerone perempto,
  Perdiderat patriae pestis acerba suae:
Inscendit currus victor, iunxitque leones,
  Compulit et durum colla subire iugum:
Magnanimos cessisse suis Antonius armis,
  Ambage hac cupiens significare duces.

1531 A3r 1534 8