Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XXVIII

Tandem, tandem iustitia obtinet

Aeacidae Hectoreo perfusum sanguine scutum,
  Quod Graecorum Ithaco contio iniqua dedit,
Iustior arripuit Neptunus in aequora iactum
  Naufragio, ut dominum posset adire suum:
Littoreo Aiacis tumulo namque intulit unda,
  Quae boat, et tali voce sepulchra ferit:
Vicisti, Telamoniade, tu dignior armis:
  Affectus fas est cedere iustitiae.

1529 43 1531 B8r 1534 42