Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XXVI

Gramen

Gramineam Fabio patres tribuere corollam,
  Fregerat ut Poenos Hannibalemque mora.
Occulit inflexo nidum sibi gramine alauda,
  Vulgo aiunt, pullos sic fovet illa suos.
Saturno Martique sacrum, quo Glaucus adeso
  Polybides, factus creditur esse Deus.
His merito arguitur nodis tutela salusque:
  Herbaque tot vires haec digitalis habet.

1549 249 1550 33