| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XXV

In statuam Bacchi

Dialogismus.

Bacche pater, quis te mortali lumine novit,
  Et docta effinxit quis tua membra manu?
Praxiteles, qui me rapientem Gnossida vidit,
  Atque illo pinxit tempore, qualis eram.
Cur iuvenis, teneraque etiam lanugine vernat
  Barba, queas Pylium cum superare senem?
Muneribus quandoque meis si parcere disces,
  Iunior et forti pectore semper eris.
Tympana non manibus, capiti non cornua desunt:
  Quos nisi dementeis talia signa decent?
Hoc doceo, nostro quod abusus munere sumit
  Cornua, et insanus mollia sistra quatit.
Quid vult ille color membris pene igneus? omen
  Absit, an humanis ureris ipse focis?
Cum Semeles de ventre parens me fulmine traxit
  Ignivomo, infectum pulvere mersit aquis.
Hinc sapit hic, liquidis qui nos bene diluit undis:
  Qui non, ardenti torret ab igne iecur.
Sed nunc me doceas, qui vis miscerier? Et qua
  Te sanus tutum prendere lege queat?
Quadrantem addat aquae, calicem sumpsisse falerni
  Qui cupit, hoc sumi pocula more iuvat,
Stet intra heminas: nam qui procedere tendit
  Vltra, alacer, sed mox ebrius, inde furit.
Res dura haec nimium, sunt pendula guttura, dulce
  Tu fluis. Heu facile commoda nulla cadunt.

1531 D4r 1534 71
2 quis] 1621; hinc 1548
21 falerni] 1621; Phalerni 1548
23 Stet] 1621; Stes 1531, 1534
23 intra] 1621; citra 1548