| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XXIII

Vino prudentiam augeri

Haec Bacchus pater et Pallas communiter ambo
  Templa tenent, soboles utraque vera Iovis.
Haec caput, ille femur solvit: huic usus olivi
  Debitus, invenit primus at ille merum.
Iunguntur merito: quod si qui abstemius odit
  Vina, Deae nullum sentiet auxilium.

1546 40v