| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XXII

Custodiendas virgines

Vera haec effigies innuptae est Palladis: eius
  Hic draco, qui dominae constitit ante pedes.
Cur divae comes hoc animal? Custodia rerum
  Huic data: sic lucos, sacraque templa colit.
Innuptas opus est cura asservare puellas
  Pervigili: laqueos undique tendit Amor.

1531 C2r 1534 46