| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XX

Maturandum

Maturare iubent propere, et cunctarier omnes;
  Ne nimium praeceps, neu mora longa nimis.
Hoc tibi declaret connexum echeneide telum:
  Haec tarda est, volitant spicula missa manu.

1531 C6v 1534 56