| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XVIII

Prudentes

Iane bifrons, qui iam transacta futuraque calles,
  Quique retro sannas, sicut et ante, vides:
Te tot cur oculis, cur fingunt vultibus? An quod
  Circumspectum hominem forma fuisse docet?

1546 6v
3 Te tot ... cur] 1621; Tot te ... tot 1546