Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XVI

[Nêphe kai memnês apizein. arthra tauta tôn phrenôn]

Sobrius esto, et memineris non temere credere: haec sunt membra mentis

Ne credas, ne (Epicharmus ait) non sobrius esto:
  Hi nervi humanae membraque mentis erunt.
Ecce oculata manus credens id quod videt: ecce
  Pulegium antiquae sobrietatis olus:
Quo turbam ostenso sedaverit Heraclitus,
  Mulserit et tumida seditione gravem.

1546 28v
6 Mulserit] 1621; Mulxerit 1546