| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XV

Vigilantia et custodia

Instantis quod signa canens det gallus Eoi,
  Et revocet famulas ad nova pensa manus:
Turribus in sacris effingitur aerea pelvis,
  Ad superos mentem quod revocet vigilem.
Est leo: sed custos oculis quia dormit apertis,
  Templorum idcirco ponitur ante fores.

1546 31v
3-4 pelvis ... mentem] mentem ... peluis 1546, 1548