| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XIV

Consilio et virtute Chimaeram superari, hoc est, fortiores et deceptores

Bellerophon ut fortis eques superare Chimaeram
  Et Lycii potuit sternere monstra soli;
Sic tu Pagaseis vectus petis aethera pennis.
  Consilioque animi monstra superba domas.

1531 F2v 1534 108
Title hoc est] id est 1531, 1534, 1548