| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema XII

Non vulganda consilia

Limine quod caeco, obscura et caligine monstrum
  Gnosiacis clausit Daedalus in latebris,
Depictum Romana phalanx in proelia gestat,
  Semiviroque nitent signa superba bove:
Nosque monent, debere Ducum secreta latere
  Consilia. Auctori cognita techna nocet.

1531 A4v 1534 12