Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema XI

Silentium

Cum tacet, haud quicquam differt sapientibus amens:
  Stultitiae est index linguaque voxque suae.
Ergo premat labias, digitoque silentia signet:
  Et sese Pharium vertat in Harpocratem.

1529 118 1531 A3r 1534 7
Title Silentium] 1621; In Silentium 1531, 1534, 1548