Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page

Alciati Emblematum liber

Emblema X

Foedera

Ad Maximilianum, Mediolani Ducem

Hanc citharam a lembi quae forma halieutica fertur,
  Vendicat et propriam Musa Latina sibi,
Accipe Dux: Placeat nostrum hoc tibi tempore munus,
  Quo nova cum sociis foedera inire paras.
Difficile est, nisi docto homini, tot tendere chordas;
  Unaque si fuerit non bene tenta fides,
Ruptave (quod facile est) perit omnis gratia conchae,
  Illeque praecellens cantus, ineptus erit.
Sic Itali coeunt proceres in foedera: concors
  Nil est quod timeas, si tibi constet amor.
At si aliquis desciscat (uti plerumque videmus)
  In nihilum illa omnis solvitur harmonia.

1531 A2v 1534 6
1548 omits the dedication