| Forward | Back | English | Commentary | Welcome Page |

Alciati Emblematum liber

Emblema IX

Fidei symbolum

Stet depictus Honos tyrio velatus amictu,
  Eiusque iungat nuda dextram Veritas.
Sitque Amor in medio castus, cui tempora circum
  Rosa it, Diones pulchrior Cupidine.
Constituunt haec signa Fidem, Reverentia Honoris
  Quam fovet, alit Amor, parturitque Veritas.

1531 E6v 1534 100